STROPHIUM

STROPHIUM
STROPHIUM
item Stroppus, ut Atteius Philologus existimat, Graece ςτρόφιον, vocabatur olim, quod Sacerdores seu Flamines in capite habebant pro insigni; ex Graeco ςτρόφος, quod est aliquid contortum, Festus cum Scalig. qui et in Coniectaneis ad Varronem, sic de Flaminum pileo, Totus pileus, inquit, vel potius velamenta Flammeum dicebatur: unde Flamines dicti. Porro desinebat in conum, unde Apex dictus. Summum autem fastigium vocabant Tutulum. Addebatur virgula ex felici arbore, quae in Flaminibus dicebatur Stroppus, in Flaminicis Inarculum, etc. Quidam hunc Stroppum seu Strophium, coronam vocant, aut quod pro corona insigne capiti imponebatur, fuisle aiunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. Etiam Struppi reperiuntur, serta ex foliis contexta impositaque Idolorum capitibus, apud Isidorum Etym. l. 19. c. 4. Vide quoque supra Pulvinar. Imo coronae ex fascia tortili, seu tortiles coronae ex fasciis implexis. Sicut enim Regales fasciae, h. e. diademata, latae: sic Sacerdotales tortiles erant hincque ςτρόφια vocabantur: unde coronis illis apud Plinium l. 21. c. 1. nomen, cum ait, Quaedam coronae per coronas currunt; tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata Strophiola. Nempe duae aut tres taeniae invicem tortae huiusmodi coronam faciebant, quod is ait, quasdam coronas per coronas currere. Nam totidem coronae, quot taeniae tortae. His usos fuisse antiquos Romanos scribit, nondum scil. inventô coronas e floribus texere: quin et ipsum vocabulum corona tarde communicatum esle, addit. Sed et Graeci ςτρόφιον interpretantur ςτρογγύλην ζώνην; ςτροφιόλους, strophiola, εν ταῖς σκυτλώσεσιν, in vestium scutulaturis recenset Hero, lora sic vocans, ut videre est apud Salmasium ad Solin. p. 371. Vide quoque Car. Paschalium in Coronarum libris. Alias Strophium, teste Noniô, brevis fuit sascia, virginalem papillarum tumorem cohibens. Licet enim Viri et in calceis et in capite et in cruribus fascias ferrent, tamen muliebre proprie id gestamen fuisle, ex Sacris quoque adparet. Hine apud Prophetas legimus, Numquid obliviscetur virgo ornatus sui et Sponsa fasciae pectoralis? Item, pro fascia pectorali cilicium: quae fascia pectoralis nomine Strophii Latinis Scriptoribus saepissime venit. Meminit eius Cicero de Aruspicum Respons. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureis fasciolis, a Strophio, a spaltrio, a flagitio, a stupro, est factus repente popularis. Turpilius in Philopatr. Me miseram, quod inter vias epistola cxcidit mihi infelix inter tuniculam et Strophium colocata. Catullus, Epigr. 65. v. 63.
Non contecta levi velatum pectus amictu,
Non tenui Strophiô lactantes vincta papillas.
Ubi Dempster. Nec tereti, legit. Succingebantur vero istiusmodi fasciis, quo graciliores apparerent, Virgines. Ita capieudus Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 95.
Stat tamen, atque alias succingit lena ministras.
Et de Consul. Honorii 6. v. 526.
----- Viridique angustat Iaspide pectus.
Ubi tamen de aegide potius, quae pectori, velut ornamentum necessarium, imponebatur, quam de Strophio, loquitur. Disertius Terent. Eun. Actu 2. Sc. 3. v. 22.
Haud similis virgo est virginum nostrarum, quas
Matres student
Demissis humeris esse, vinctô pectere, ut
Graciles sient, etc.
Intra has fascias, furtivas recondidêre puellae lascivientes epistolas, ut ex Turpilio iam dictum: et confirmat Ovid. l. 3. Art. Am. v. 621.
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu.
Ubi has fascias latas fuisse, indigitat: quemodmodum aliquid de colore suggerit Appuleius Met. l. 2. Ipsa lineâ tunicâ mundue amicta, et russeâ fasciolâ praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula. Et meminisle purpurearum fasciolarum Varronem, supra vidimus: Thom. Dempster. Paralipom. in Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Hinc Strophiarii, memorati Plauto, ubi feminei luxus insaniam multis traducit, Aulular. Actu 3. Sc. 5. v. 42.
Petunt Fallones, Sarcinatores petunt,
Strophiarii adstant, astant Semizonarii;
Iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt.
Trecenti cum stant Phylacistae in Atriis,
Textores, Limbolarii etc.
Vide Octav. Ferrarium de Re Vest. part 1. l. 3. c. 21. Apud recentioris aevi Scriptores, pallium virginale Strophium vocari docet Car. du Fresne Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Odontophorus strophium —   Perdiz santandereana Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Odontophorus strophium — Tocro à miroir Tocro à miroir …   Wikipédia en Français

  • Odontophorus strophium — apykaklėtoji miškinė putpelė statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Odontophorus strophium angl. gorgeted wood quail vok. Kragenwachtel, f rus. воротничковый лесной перепел, m pranc. tocro à miroir, m ryšiai: platesnis terminas… …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Gorgeted Wood-quail — Taxobox name = Gorgeted Wood quail status = EN status system = IUCN3.1 regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Aves ordo = Galliformes familia = Odontophoridae genus = Odontophorus species = O. strophium binomial = Odontophorus strophium… …   Wikipedia

  • Soutien-gorge — à balconnet porté par Hannah Harper. Le soutien gorge est un sous vêtement féminin composé de deux bonnets servant à soutenir et mettre en valeur les seins. Il est habituellement coordonné avec les autres pièces de lingerie (porte jarretelles,… …   Wikipédia en Français

  • Tocro à miroir — Tocro à miroir …   Wikipédia en Français

  • Gorgeted Wood Quail — Conservation status Endangered (IUCN 3.1) Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Soutien gorge — à balconnet porté par Hannah Harper. Le soutien gorge est un sous vêtement féminin composé de deux bonnets servant à soutenir et mettre en valeur les seins. Il est habituellement coordonné avec les autres pièces de lingerie (porte jarretelles …   Wikipédia en Français

  • Soutif — Soutien gorge Soutien gorge à balconnet porté par Hannah Harper. Le soutien gorge est un sous vêtement féminin composé de deux bonnets servant à soutenir et mettre en valeur les seins. Il est habituellement coordonné avec les autres pièces de… …   Wikipédia en Français

  • Nichon — Sein Pour les articles homonymes, voir sein (homonymie) et Poitrine. Sein d une femme enceinte Le sein (du latin …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”